- JANUARUM Potestates
- JANUARUM Potestatesapud Tertullian. Ianitores sunt, quibus Cancellorum Potestates, h. e. Cancellarios iungit, quorum illi οἱ ἐπὶ θυρῶν, isti οἱ ἐπὶ κιγκλίδων, Graecis dicti sunt. Apud Vett. enim solidis foribus, praecipue in prima ianua, praeponebantur cancellatae ac reticulatae, uti docet Scholiast. Aristoph. ad illud, Κλεὶς πηκτὰ δωμάτων. Πρὸς τὰς ἔμπροςθεν τῶ θυρῶν ἱςταμένας κιγκλίδας, πηκτὰς τὰς θύρας εἶπε διὰ τὸ δἰ ὅλου ἀσφαλίζειν καὶ ἀποκλείειν τὰς ὄψεις. Hinc diversa illa ministeria etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 927. et hîc passim, ubi de Cancellis, Ianua, Transenna etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.